- TRAVERSARIA Via
- TRAVERSARIA ViaGallis Traverse, Veter. Kardini maximo respondet, sicut Regia Via, maximo illorum Decumana: et quidem Regiam viam, quae scil. ab civitate aliqua in aliam civitatem ducit, 40. pedum latitudinem, Traversariam 20. habere debere statuunt Agrimensoriae Rei periti, uti de Decumano et Kardine maximis legimus apud priscos Scriptores, et diximus supra suô locô: quam in rem vide plura, apud Salmas. ad Solin. p. 677. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.